COMPTEUR

lundi 16 septembre 2013

LEOTOING : charte de coutumes seigneuriales du 16 Août 1264

Voir ICI

Charte de Léeotoing

16 Aouût 1264

Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto.
Noverint universi presentem paginam inspecturi, quod hec sunt statuta et [consue]tudines (1), que sunt inter nos Huggonem Dalphini et Rotbertum Dalphini comitem Claromontensem, fratrem ipsius Hugonis, ex una parte, et homines castri seu [ville de Lhau]ton, ex altera ; et ista statuta, prout secuntur, eis concedimus, videlicet, communitati hominum de Lhauton ; et ipsi homines sponte dicta statuta [petierunt] perpetuo valitura sibi et successoribus suis, et ita volumus et pro nobis et pro successoribus nostris ea concedimus, et eis tradimus roboris firmitatem.
  1. [In primis] , statuitur quod homines dicti castri seu ville de Lhauton, pro se et successoribus suis, sint perpetuo exempti a tallia et a servicio forciato, hoc [tamen excepto quod] homines dicte communitatis tenentur hospitari equos nostros et nostrorum, et eciam familiares nostros et amicos, sine tamen detrimento eorum.
  2. Item, statuitur quod predicta communitas muniat, claudat, custodiat, et edifficet, ad espensas proprias, muros dirutos castri seu ville predicte, et eos integros custodiat, scili-[cet], muros circumdantes dictam villam; et quod habeant vigiles et excubias tempore oportuno, sicut est facere consuetum ; et ut, nomine fornatgii, reddat predicta communitas [ipsis] fratribus et orum heredibus seu successoribus VI sectaria siliginis censualia.
  3. Item, statuitur quod predicta communitas ipsos fratres et heredes seu successores suos sequatur [ad suas proprias] expensas per unam dietam, cum eadem communitas fuerit requisita ; deinde, ad expensas fratrum predictorum et heredum seu successorum eorum, sequi tenentur.
  4. Item, quod pre[dicta communitas] facias vel det juramemtum predictis fratribus et heredibus seu successoribus suis de fidelitate observanda, quocienscumque per ipsos fratres et heredes seu successores [suos] dicta communitas ad hac hora in antea requiretur.
  5. Itemù, statuitur quod dicti fratres et heredes seu successores sui debeant percipere in quolibet homine dicte communitatis, de simplici c[lamore], XX et I denarios.
  6. Item, de avasimento, tres solidos et dimidium Claromontensis monete.
  7. Item et nomine ictus pugni seu palme, seu eciam verbi contumelios, VII solidos et dimidium Claromontensium.
  8. Item, statuitur quod, si quis furtim accipiat clausuram campi, orti vel vinee, habent dicti fratres et heredes seu succesores sui in eum XX et I denarios Claromontenses.
  9. Item, si quis dicte communitatis, de die, de fructibus vinee, orti seu campi alicujus ejusdem communitatis, furtim acceperit ad valorem sex denariorum Claromontensium, XX et I denarios debet ; et si ultra ascendat valor, VII solidos et dimidium[debet] domino dicti castri.-Si vero fuerit de nocte, XXX solidos Claromontensium.
  10. Item, statuitur de ictu sanguinis, quod qui fecerit debet domino ejusdem castri XXX solidos et dimidium Claromontensium, si tamen ad clamorem veniat. Attamen, si quis restiterit clamare volenti de ictu sanguinis et impediverit clamorem, debet predicto domino [XXX] solidos et dimidium Claromontensium.
  11. Item, de cultelli evaginacione sine ictu, debentur XXX solidi et dimidius Claromontensium : et si de gladio aliquis ejusdem communitatis vulneraretur, [flet emenda pro] domini voluntate.
  12. Item, de adulterio XXX solidi et I denarius Claromontenses debentur, et de duplici adulterio LX et I denarius Claromontenses ; tamen [erit] in electione adulterorum solvere, vel quod nudi currantur.
  13. Item, statuitur quod si extraneus homo venerit ad dictum castrum seu villam, vel timore forefacti quod fecit, excepto homicidio et latrocinio, volens uti libertate dicti castri, dum tamen juret statutaet consuetudines dicti castri servare, jus tamen faciendo, quod dominus castri predicti debet ipsum salvum et immunem custodire.
  14. Item, statuitur quod si quis, timore guerre, res suas deposuerit infra fortalicium vel se transtulerit, nichilominus maneat in libertate in qua dicta communitas moratur et eisdem statutis subjaceat.
  15. Item, statuitur quod si quis de dicta communitate fuerit deprehensus in aliquo forefacto, preterquam in homicidio et furto, quod non debet poni in carcerem, dum tamen satisdet coram domino vel bajulo suo de stando juri.
  16. Item, statuitur quod aliquis de sociis domini, vel ipse dominus, vel familia ejus, vel aliquis alius nomine domini, non possit forciare ligna, paleas, fenum, gallinas, linteamina, superlectile seu utencilia, nec alia quecumque mobilia alicujus de dicta communitate, contra voluntatem cujus essent predicta vel aliquid de predictis.
  17. Item, statuitur quod homines dicte communitatis possint piscari in aqua de Lanho (2), prout consueverunt temporibus retroactis.
  18. Item, statuitur quod dominus non possit forciare vel extorquere ab hominibus dicte communitatis invitis, boves, asinos, chares vel manobram.
  19. Item, statuitur quod cum capti fuerint pisces, defferant piscatores prius ad dominum dicti castri racionabiliter vendendos, et ei tenentur justo precio vendere.
  20. Item statuitur de fructibus vinearum.
Hec autem statuta prout superius sunt expressa, nos, predicti fratres, promittimus dicte communitati pro nobis et successoribus nostris observare, et juramus, super sancta [dei] evangelia, ea nusquam infrigere vel etiam violare.
In cujus rei testimonium, nos, Hugo Dalphini, et nos Rotbertus Dalphini, c[omes Claromontensis], frater ejusdem Hugonis, huic presenti pagi[ne sigillaostra duximus apponenda.
Datum anno Domini quo supra, die Sabbati post Assumpcionem beate [Marie Virginis].
Original en parchemin, jadis scellée collection de M. L'abbée Souligoux (3), de Brioude.

  1. Le parchemin sur l'un de ses bords, est rongé par les rats ; nous avons place entre crochets [ ] notre restitution des mots enlevés
  2. L'Allagnon, affluent de L'Allier
  3. M. l'abbé Souligoux possède un assez grand nombre de chartes et titres du moyen-âge, provenant des archives des anciens établissements religieux et des familles d'émigrés de l'arrondissement de Brioude. Ces archives, après avoir été, en 1792, concentrées à Brioude, chef-lieu du district, furent en partie, dans les deux années qui suivirent, brûlées sur la place publique, et ce qui échappa vint, à la longue, échouer chez les épiciers de la ville. C'est là que dans sa jeunesse, M. Souligoux par d'heureux sauvetages, a formé sa précieuse collection dont il a bien voulu, avec la plus aimable obligeance, nous communiquer quelques chartes très intéressantes? C'est, pour nous, un devoir très agréable de lui témoigner notre respectueuse et sincère gratitude.
*****************************************************************

Original en parchemin, jadis scellé; collection deM. L'abbé Souligoux (3), de Brioude.

  1. Le parchemin sur l'un de ses bords, est rongé par les rats ; nous avons place entre crochets [ ] notre restitution des mots enlevés
  2. L'Allagnon, affluent de L'Allier
  3. M. l'abbé Souligoux possède un assez grand nombre de chartes et titres du moyen-âge, provenant des archives des anciens établissements religieux et des familles d'émigrés de l'arrondissement de Brioude. Ces archives, après avoir été, en 1792, concentrées à Brioude, chef-lieu du district, furent en partie, dans les deux années qui suivirent, brûlées sur la place publique, et ce qui échappa vint, à la longue, échouer chez les épiciers de la ville. C'est là que dans sa jeunesse, M. Souligoux par d'heureux sauvetages, a formé sa précieuse collection dont il a bien voulu, avec la plus aimable obligeance, nous communiquer quelques chartes très intéressantes? C'est, pour nous, un devoir très agréable de lui témoigner notre respectueuse et sincère gratitude.

Aucun commentaire:

Enregistrer un commentaire